SCENICI

SCENICI
SCENICI
dicti qui in Scenam prodirent. Hi apud Athenienses omni notâ vacui erant, agebantque fabulam, postquam tricesimum aetatis annum attigêre, ex Lege: Μὴ εἰσελθεῖν τινα εἰπεῖν, μήπω τριάκοντα ἔτη γεγονρ´τα. Itaque cives ipsi Attici et Poetae, in Scenam prodibant, quod de Sophocle, Aristophane, aliis, observatum. Romae contra Histriones notabantur infamiâ, unde Laberii querela, de qua suô locô. Scilicet: Ait Praetor, qui in
Scenam prodierit, infan=mis est, l. 2. §. ult. D. de his qui not. infamiâ. Unde factum, ut Scenici spectaculorum deberentur obsequiis, eaque Scenicis nati non possent detrectare, sed vel inviti ad ea praestanda adigerentur. Primus Valentinianus Princeps optimus A. C. Dionysianô 371. constituit licere Scenicos, in extremo vitae periculo constitutos, baptizare, et si forte evassissent, noluit ad scenam revocari: ne autem fraus aliqua fieret, inspicere iussit Iudices aut Urbium Curatores, an vitae periculum adiissent: Non enim volebat eos baptizari, nisi salute conclamatâ, ne consideratio sacratissimae Religionis et Christianae Legis reverentia scenae emanciparet, l. 1. Cod. Theod. de Scenicis. Annô dein Dionys. 380. Gratianus, Valentiniansu et Theodosius AAA. mulieres Scenicis prognatas, cum detrectarent spectaculorum obsequia, iussêre Lege latâ, quae habetur l. 4. Cod. Theod. in pulpitum retrahi ludicrisque deputari ministeriis, nisi, antequam possent scenae inservire, Christo dixissent sacramentum. Unde colligas, licitum fuisse tunc Scenicis progenitas, antequam possent Scenica praestare officia, sacrô tingere lavacrô, cum nondum tamen Scemcos et Scenicas liceret baptizare, nisi in extremo vitae constitutos. Postea de his ipsis, ab iisdem IMperatorib. scripta Lex est, annô sequente ut si qua mulier Scenica, volens in Ecclesiam Christi admitti et Baptismate tingi, postularet eô nomine vacationem officiorum Scenicorum, impetraret: poenâ tamen sancitâ, adversus eam, quae sui copiam post fidem Christo datam fecisset, ut videl. ludicris ministeriis deputaretur, et in scenam revocata non nisi γραΐδια seu anus ridiculas repraesentaret, donec ipsa revera senectute fieret deformis. Inter Histriones tamen infames non censebantur, qui agebant Atellanas, de quibus alibi. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. p. 73 et seqq. ut et supra passim, inprimis, in voce Histriones. Coeterum praemia Scenicorum ingentia erant, sub luxuriosis Principibus, quae tamen sobrii Imperatores aut temperârunt aut resciderunt. Ut, praeter Tiberium, Pius, qui Mesomedi Lyrico stipendia imminuit: Marcus, quam scenicas donationes temperavisse, ait Capitolin. in Marco, c. 11. Quod an de corollariis solum histrionicis intelligat, quorum meminêre Cicero, Sueton. Plinius, Alii: an in universum de omnibus, quae accipere Histriones soliti, non liquet. Alexander inprimis Sever. de quo Lamprid. in Sever. c. 33. Scenicis, inquit, numquam aurum, numquam argentum, vix pecuniam donavit: pretiosas vestes, quas Heliog abalus dederat, etiam sustulit, ad quem locum vide Salmas. ut et supra voce Donationes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SCENICI Ludi — qui in Scena peragebantur, In universum enim duo fuêre apud Romanos genera; Alii Circneses, alii Scenici, ut docet Cicero de LL. l. 2. ubi de Lege, Ludis publicis, quod sine curriculo et sine certatione corporum fiat, popularenm laetitiam in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDUS, a LYDIS — qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COMOEDIA — drama est, civiles et privatas actiones exitu laetô repraesentans, seu Poema est dramaticum, negotiosum, exitu laetum, stylô populari, Scalig. Poet. l. 1. c. 6. Eius origo haec: Cum Apollini Nomio, i. e. Pastorali, ob frugum proventum, festum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HISTRIONES — quod ex Histria Romam venerint primum, dicti, muliebri indumento, gestus feminarum impudicarum, exprimere solebaut, Isid. Hispal. l. 18. Etymol. c. 48. Non iidem semper cum Pantomiinis, quorum primus Pylades eodem, quo Histriones, tempore, Romam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • scenic — SCÉNIC, Ă, scenici, ce, adj. 1. Care aparţine scenei (1), privitor la scenă. ♢ Spaţiu scenic = parte a scenei expusă vederii publicului, unde se desfăşoară jocul actorilor. Perspectivă scenică = vedere de ansamblu a unui decor. 2. Care este… …   Dicționar Român

  • Karl Wilhelm Dindorf — (January 2, 1802 August 1, 1883), German classical scholar, was born at Leipzig.From his earliest years he showed a strong taste for classical studies, and after completing F Invernizi s edition of Aristophanes at an early age, and editing… …   Wikipedia

  • Ancient Macedonian language — For the unrelated modern Slavic language, see Macedonian language. language name=Ancient Macedonian region=Macedon ( extinct language ) extinct=absorbed by Attic Greek in the 4th century BC familycolor=Indo European fam2= possibly Greek… …   Wikipedia

  • Ludi Romani — Infobox Holiday holiday name = Ludi Romani type = Pagan longtype = Pagan, Historical, Cultural caption = official name = Ludi Romani nickname = Roman Games observedby = Ancient Romans begins = 4 September ends = 19 September celebrations =… …   Wikipedia

  • Megalesia — The Megalesia, Megalensia, or Megalenses Ludi, was a festival (with games, ludi) celebrated in Ancient Rome in the month of April in honor of the great mother of the gods (Cybele, μϵγάλη ϑϵός, from which the festival derived its name). Contents 1 …   Wikipedia

  • Гистрионы — так назывались у римлян актеры. Когда в 364 г. до Р. Хр. в Риме появилась чума, то, в числе других средств для умиротворения богов, обратились впервые к театральным представлениям (ludi scenici), исполнителями которых были приглашенные из Этрурии …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”